라틴어 문장 검색

'quid scribam uobis, p. c., aut quo modo scribam, aut quid omnino non scribam hoc tempore, dii me deaeque peius perdant quam cotidie perire sentio, si scio.'
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 67장 1:2)
ita summo discessu bonorum, pleno foro servorum xxv iudices ita fortes tamen fuerunt ut summo proposito periculo vel perire maluerint quam perdere omnia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 16 10:17)
Sive enim vicerimus, qui quidem pulcherrime viceramus nisi Lepidus perdere omnia et perire ipse cum suis concupivisset, tua nobis auctoritate opus est ad conlocandum aliquem civitatis statum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 15 13:4)
"utque luat poenas gens haec Cerialibus ardet, quoque modo segetes perdidit, ipsa perit."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권482)
"hoc perdo solum quod peribit omnibus, regi, clienti, pauperique et diviti;"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1203)
Et doleas oportet et sitias et esurias et senescas, si tibi longior contigerit inter homines mora, et aegrotes et perdas aliquid et pereas.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 18:6)
Ad hoc genitus es, ut perderes, ut perires, ut sperares, metueres, alios teque inquietares, mortem et timeres et optares et, quod est pessimum, numquam scires, cuius esses status.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 95:4)
quin duces sicut belli ita insatiabilis supplicii futuros fuisse, ni respectus equitum sescentorum qui Luceriae obsides tenerentur praepedisset animos, ne desperata venia hostes caecos in supplicia eorum ageret, perdere prius quam perire optantes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 203:1)
Interii, si non invenio ego illas viginti minas, et profecto, nisi illud perdo argentum, pereundum est mihi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 1, scene 3115)
heu me miserum, misere perii, male perditus, pessime ornatus eo:
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 4, scene 918)
utinam te di prius perderent, quam periisti e patria tua, Aristophontes, qui ex parata re imparatam omnem facis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 3, scene 410)
Pontificatum maximum ideo se professus accipere ut puras seruaret manus, fidem praestitit, nec auctor posthac cuiusquam necis nec conscius, quamuis interdum ulciscendi causa non deesset, sed periturum se potius quam perditurum adiurans.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Titus, 9장 1:1)
Nil magis, adsuetas sceleri quam perdere mentes, Atque perire timet;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 3:93)
non est tanti vita, si, ut ego non peream, tam multa perdenda sunt.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 55:6)
ille qui illas perdit salvos est, ego qui non perdo pereo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 3, scene 3100)

SEARCH

MENU NAVIGATION